Targa Omelia Gregorio

 

Habita ad populum in basilica
sanctorum Nerei et Achillei die natalis eorum

Sancti isti, ad quorum tumbam consistimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in progagine, tranquillitas in diuturna pace: et tamen cum in seipso floreret, iam in eorum cordibus mundus arverat. Ecce jam mundus in seipso arvit, et adhuc in cordibus nostris floret.

Ubique mors, ubique luctus, ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus  replemur: et tamen coeca mente carnalis concupiscientiae ipsas eius amaritudines amamus, fugientem sequimur, labenti inhaeremus.

Et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus delectatione sibi tenuit: nunc tantis plagis plenus est, ut ipse nos iam mundus mittat ad Deum. Pensate ergo, quia nulla sunt quae temporaliter currunt.

Greg. M. in evang. 28,3

 
Latino     Italiano     English     Deutsch